monumenta.ch > Plinius > sectio 208

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 208
{LXXVII} Exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. teritur ergo lignum ignemque concipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel foliorum facillimo conceptu. sed nihil hedera praestantius quae teratur, lauro quae terat. probatur et vitis et silvestribus - alia quam labrusca -, et ipsa hederae modo arborem scandens.